| Dignissimo suo Amico Doctori Wittie. De Translatione Vulgi Errorum D. Primrosiiby Andrew Marvell Nempe sic innumero succrescunt agmine libri, Saepia vix toto ut jam natet una mari. Fortius assidui surgunt a vulnere proeli: Quoque magis pressa est, auctior Hydra redit. Heu quibus Anticyris, quibus est sanabilis herbis Improba scribendi pestis, avarus amor! India sola tenet tanti medicamina morbi, Dicitur et nostris ingemuisse malis. Utile Tabacci dedit illa miserta venenum, Acri1 veratro quod meliora potest. Jamque vides olidas libris fumare popinas: Naribus O doctis quam pretiosus odor! Hâc ego praecipua credo herbam dote placere, Hinc tuus has nebulas Doctor in astra vehit. Ah mea quid tandem facies timidissima charta? Exequias Siticen jam parat usque tuas. Hunc subeas librum Sancti ceu limen asyli, Quem neque delebit flamma, nec ira Jovis.
1 Acri as in Cooke; Folio has Acci.
TRANSLATION
from Marvell, Andrew. Complete Poetry. George deF. Lord, Ed. London: J. M. Dent & Sons, Ltd., 1984. 237.
| to Andrew Marvell |
Created by Anniina Jokinen on February 22, 1997. Last updated on September 10, 2006.
|